QUADRAGESIMA

QUADRAGESIMA
QUADRAGESIMA
Graecis Τεσσαρακοςτὴ, vectigalis species fuit, apud Romanos quod non de rebus venalibus, sed litibus, summisque controversis, pendi solebat, apud Sueton. in Calig. c. 40. Item telonii nomen seu portorii Publicanis pendi soliti, quod cum aliis exactionum gen eribus sustulit Nero, teste Tacitô, Annal. l. 13. c. 51. cumque Neronis decretis rescissis, iterum exigi coepisset, rursus abolitum est a Galba, ut ex nummo eius liquet, Vide Theodor. Marcilium ad Vespas. Suetonii, c. 1. ubi de Sabino, Vespasiani patre, publicum Quadragesimae in Asia egisse, dicit. In Ecclesia Romana sic appellatur Ieiunium 40. dierum ante Pacha, de quo diximus aliquid, ubi de quadragsimali Ieiunio. Et quidem Quadragesimas tres observabant olim Latini, Maiorem scil. de qua modo: alteram ante Natale Domini, quae communiter vocabatur S. Martini, et initum capiens ab Octavis omnium SS. durabat usque ad Natale; tertiam 40. dierum itidem, ante festum B. Ioannis Baptistae. Sed duae hae posteriores, propter hominum fragilitatem. ad unam sunt redactae: et iterum illae divisae in tres hebdomadas Adventus et res ante Nativitatem S. Ioannis, in quibus ieiunatur et abstinetur a nuptiis, Vide Durandum, Rational. l. 1. c. 9. num. 8. et supra, voce Adventus, it. Ieiunium. Omnium vero trium institutum inde profluxisse, Viri docti existimant, quod eae paenitentibus olim unô annô iviunandae indici solerent, ex Burchardo, l. 19. c. 5. ubi, varios dandae paenitentibus satisfactionis modos enumerans, Per singulos, inquit, annos quaturo, qui remanent (ex septenni paenitentia) tres quadragesimas per legitimas ferias debes ieiunare, primam ante Pascha cum coeteris Christianis: alteram ante Nativitatem S. Ioannis Baptistae, et si quid remanet post adimpleas; tertiam ante Nativitatem Domini, a vino, a medone, mellita cervisia, a carne, sagimine et a caseo et a pinguibus piscibus. Unde Quadragesimarum paenitentia, in Concilio Triburiens. A. C. 895. can. 58. Vide supra Careno, it. Paenitentiales Psalmi et Paenitentiarius. In Ecclesia Graeca quadragesimae quaturo observatae sunt, prima Maior, ante pascha: secunda Apostolorum: tertia Assumptionis Deiparae: quarta nativitatis Domini. Quarum primam a feria 2. Sexagesimae incipiunt: secundam a 1. die post Dominicam Pentecostes; tertiam a Kal. Aug. ultimam a quadragesimo ante Nativitatem die: in quibus quadragesimis Ieiunia ab iis exiguntur hôc modô. In Maiori Quadragesima, a feria 2. Sexagesimae, usque ad Dominicam Quinquagesimae, a carnibus abstinent: ovis tamen et lacticiniis vescuntur, vinumque bibunt. A' secunda feria quinquagesimae usque ad Pascha, abstinent non solum a carnibus et lacticiniis, sed etiam a piscibus, quod sanguinem et carnem habeant; ovis tamen piscium, squillis, limacibus, cancris, vescuntur, vinumque bibunt, unicâ in die refectione contenti. In ieiunio Assumptionis, bis quidem in die comedunt, non tamen pisces, praeterquam in festo Transfigurationis. Ieiunium Nativitatis, eô modô quô Apostolorum, obeunt sed in vigilia nativitatis, ut in Maiore quadragesima, ieiunant. Vide Scaligerum, de Emendat. Temp. l. 7. Christoph. Angelum, de Hodierno statu Graecorum, c. 4. 5. 6. et 7. Ioann. Bapt. Cotelerium, Not. ad l. 5. Constitut. Apostol. aliosque Auctores laudatos Car. du fresne in Glossario, ut et Sponium Itinerar. Graeciae, ubi admodum exacte ieiunare Graecos inter alia observat. His vero quatuor Graecorum Quadragesimis quintam addiderunt Iacobitae, sive Suriani, Quadragesimam videl. Nineves, vel Ionae, quae trium dierum est et ab
illis celebratur in hebdomada ante Septuagesirnam, feriâ 2. 3. et quartâ, in memoriam paenitentiae Ninevitarum. Totidem Quadragesimas Chaldaei seu Nestoriani observant: Maronitae sex olim obiêre: Armeni 8. ieiunia celebrant, quae omnia vocant Quadragesimas, quod in ipsis quadragesimalibus vescatur cibis. De Quadragesimis Moscorum, Ruthenorum, Aethiopum, agit Filesacus de Quadragesima, c. 10. et 10. laudatus Carolo du Fresne loc. cit. ubi etiam meminit hic Auctor Quadragesimae Ascensionis seu Ἀναβάσεως, ex Liberator Diacono, c. 10. et Quadragesimae S. Theodori, ex Humberto Silvae candidae contra Nicetam Pectoratum, Vide quoque Macros Fratres in vocibus, Ieiunium et Quadragesima, ubi de Latinorum ritibus paulo fusius: inprimis Cl. Suicerum voce Νηςτεία. Addit de Normannis Italicis du Fresne, per Quadragesimales illos dies a pugna seu proeliis abstinere consuevisse, ex Gregorio VII. l. 9. Epist. 4. Sed et Quadragesimae nomine, in eadem Ecclesia Romana venti Dominica prima quadragesimalis, quod ab illa die usque ad Feriam quintam in Cena Domini numerentur 40. dies, Macri
ubi supra. In Foris Bigorrensibus art. 6. apud eundem car. du Fresne, spatium sic quoque appellatur 40. dierum, intra quod vassallus, qui contra dominum deliquerat, damnum resarcire tenebatur, quô elapsô, si non satisfecisset, poterat Dominus feudum ipsius sibi asserere, Vide eum etiam, Not. ad Alexiadem Annaeam, p. 398. et 399. nec non infra Tessaracoste. De Quadragesima vero Redituum Ecclesiasticorum indicta, in Terrae Sanctae subsidium, ab Innocentio III. exstat epistola, hanc in rem conscripta, in kGestis eius. Sed et in Ecclesia Orientali olim. solebant quadragesimê a partu die infantes suos in Templum deferre, initium illorum in Ecclesias introducendorum sic facientes, quod ἐκκληοπάζειν Graecis dictum, uti videre est in Glossario Meursii etc. De quo more sic Euchologium, Τῇ δὲ μ´ ἡμέρᾳ πάλιν προσάγεται τῷ ναῷ ῾τὸ παιδίον᾿ ἐπὶ τῷ ἐκκλησιαςθῆναι, ἔιτουν ἀρχὴν λαβεῖν τοῦ ἐισάγεςθαι ἐις τὴν ἐκκλησίαν: προσάγεται παρὰ τῆς μητρὸς, καὶ τοῦ μέλλοντος ἀναδέχεςθαι τοῦτο κατὰ τὸ βάπτισμα. Die vero quadragesimô (infans) rursus defertur in Templum, ut initium fiat eius in Ecclesiam introducendi. Defertur autem a matre, et ab eo, qui eum ex Baptismo suscepturus est. Additur ibidem, postmodum tum pro matre, tum pro infante preces recitari, ac Sacerdotem, acceptô puerulô, crucem cum eo, prae foribus Templi, formare consuevisse, hâc verborum formulâ usum, Ἐκκλησιάζεται ὁ δοῦλος τοῦ Θεοῦ ὁ δεῖνα, ἐις τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ῾ϒιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν καὶ ἀές. In Templum introducitur servus hic Dei, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nunc et semper: apud Cl. Suicerum d. l. voce Ἐκκλησιάζω. Simile quid de Atheniensibus habes supra. voce Lustratie, it. Puerpera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Quadragesima — • Denotes a season of preparation by fasting and prayer, to imitate the example of Christ Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Quadragesima     Quadragesima      …   Catholic encyclopedia

  • Quadragesima — Quad ra*ges i*ma, n. [L., fr. quadragesimus the fortieth, fr. quadraginta forty; akin to quattuor four. See {Four}.] (Eccl.) The forty days of fast preceding Easter; Lent. [1913 Webster] {Quadragesima Sunday}, the first Sunday in Lent, about… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Quadragesima — may refer to:* Lent, the Christian period of fasting, prayer and alsmgiving * Quadragesima Sunday …   Wikipedia

  • quadragesima — /kwadra dʒɛzima/ s.f. [dal lat. quadragesĭma, der. di quadragesĭmus quarantesimo ], non com. (eccles.) [nella liturgia cattolica, periodo di penitenza di quaranta giorni prima della Pasqua] ▶◀ quaresima …   Enciclopedia Italiana

  • quadragésima — s. f. 1. Período de quarenta dias. 2.  [Antigo] Quaresma. 3. domingo da Quadragésima: o primeiro domingo da Quaresma …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Quadragesima — [kwä΄drə jā′zi mə, kwä΄drəjes′imə] n. [LL(Ec) < fem. of L quadragesimus, fortieth < quadraginta, forty < base of quattuor,FOUR] old name for former 1. Obs. the forty days of Lent 2. the first Sunday in Lent: also Quadragesima Sunday …   English World dictionary

  • Quadragesĭma — (lat.), 1) der 40. Theil; von den Kaisern. eingeführte Abgabe, daß 1/40 als Zoll an das Ärarium gezahlt wurde; 2) Verlag der streitenden Parteien, bestand in 1/40 von dem Streitobject; 3) so v.w. Fastenzeit, weil dieselbe Anfangs 40 Stunden,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Quadragesĭma — (lat.), der »vierzigste« Tag vor Ostern, andrer Name des Sonntags Invocavit (s. d.), von dem an bis zum Karfreitag 40 Tage sind. Er fällt bereits in die Fastenzeit, die ebenfalls Q. oder Quadragesimale genannt wird (s. Fasten) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Quadragesima — Quadragesĭma (lat.), der 40. Tag vor Karfreitag, d.h. der Sonntag Invokavit, mit welchem die 40 tägige Fastenzeit (Quadragesimāle) beginnt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Quadragesima — Quadragesima, lat., die 40tägige Fastenzeit; Sonntag Q. e, der 6. Sonntag vor Ostern (Invocavit) …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”